Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 8

Liber I


et meliora sint necesse est. Ea, si quando a nobis scribentur, ad te potissimum scribentur. Hos interea libros accipies, ut tibi aut non legendos aut, si legeris, emendandos putes. Dabis autem operam, ut haec quae praecepta sunt, ab Augustino non discantur solum, sed diu multumque exerceantur. Omnis enim dicendi scribendique facultas, una exercitatione perficitur. Quam quidem ad rem, ne quid ei deesse possit, me, quum volet, socium, adiutoremque habebit. Sed suavitate consuetudinis tuae et studio tecum colloquendi evectus sum longius fortasse, quam debebam: brevius certe, quam volebam. Quamombrem ad ipsam nunc praeceptionem veniamus.

Torna all'inizio