Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, res sub quodam ordine a
primo principio prodiisse quidam philosophi opinati sunt: posuerunt enim a
primo principio, quod Deus est, eo quod est unum et simplex, non potuisse
immediate plura prodire, eo quod idem natum est facere idem; et ideo a primo
immediate procedit intelligentia prima, in quam incidit, ex eo quod ab alio esse
habet, quaedam pluralitas potentiae et actus; et ita ab hac intelligentia, secundum
hoc quod intelligit primum principium, dicunt effluere secundam intelligentiam,
quae est minoris actualitatis quam prima causa, cum causatum sit
deficiens a sua causa essentiali; secundum autem quod intelligit se, prout est in
actu, fluit ab ea anima orbis, quam movet; et secundum quod considerat se
quantum ad id quod est in ipsa potentia, fluit ab ea ipsa substantia orbis; et sic
deinceps usque ad ultimam intelligentiam, quae movet ultimum orbem, quam
dicunt intelligentiam agentem: et ab hac dicit Avicenna, effluere
animas humanas et omnes alias formas substantiales in istis inferioribus; et
materiam generabilium et corruptibilium reducunt sicut in causam in substantiam
orbis; et diversas variationes quae circa materiam accidunt, reducunt
sicut in causam in motus caelestes; et omnes has causas medias, sicut et primam,
ponunt agentia essentialia, quae causant essentiam rei sine motu; non
autem sunt causa fiendi tantum per motum, sicut causae agentes naturales; et
ideo omnibus intelligentiis attribuunt quemdam modum creationis, secundum
quod eorum actio nihil praesupponit ex parte rei quae producitur, sed tantum
ex parte agentis, cuius actio firmatur super actionem causae superioris: ut sic
sola actio primi principii possit vere dici creatio, quae non firmatur in alterius
actione, sed in ipsa firmantur ceterae actiones.
Haec autem positio debile habet fundamentum, sicut etiam Commentator ostendit
in 11 Metaph.; quia cum dicitur actio de Deo et de rebus naturalibus,
est quasi aequivoce dicta; quia in naturalibus agentibus actio sequitur ex
necessitate formae; unde secundum unitatem formae oportet esse unitatem in
effectu; sed in divinis actio sequitur intellectum; et ideo secundum quod diversa
ab uno possunt intelligi, ita diversi effectus ab uno immediate procedere possunt;
et secundum hoc multitudo a Deo processit, prout se intellexit ut ideam
plurium, idest ut participabilem diversimoda imitatione. Ipsa etiam positio veritati
fidei non consonat, quae solum Deum creatorem enuntiat; in quo omnis
idolatria tollitur, cui proculdubio maximum fomentum dicta opinio subministrat;
unde secundum fidem non potest poni aliquid esse causa alterius post
|
|