Per absolutionem.
Uisis tue fraternitatis et dilectionis litteris magno mentis
gaudio corporisque leticia mea illico est exhilarata paruitas.
Sicut iamdudum sicienti dulcis adest frigida limpha,
sic bone societatis nuntius amico dilecto de terra longinqua.
quid enim me tam alacrem posset reddere, quam cum tuam
audio sospitatem, fortune prosperitatem, tueque uirtutis et
largitatis celebratam passim famositatem?
Si autem me te ut te me oportet diligere, non est
ualde mirabile, si gaudeo, cum de te aliquid boni audio.
Talibus igitur tibi loquor affatibus, talibusque te hortor
sermonibus, quatenus studium inceptum exerceas, et
bonis iniciis meliores exitus habeas.
Causalis.
Quoniam tue fraternitatis beniuolentia erga me uoluit
amorem extendere, necessario cogor dilectione alterna et
fraternum obsequium tibi rependere.
Efficatiua.
Quia de mee prosperitatis cursu et fortune successu
uos gaudere audio, uos me diligere meumque affectare
honorem non ambigo.
Conparatiua seu qantitatiua.
Quanto corpore splendidior, mente sagatior, tanto debes
cunctis esse subiectior et in dei seruitio promptior.
Conmemoratiua.
Inter cetera tue nobilitatis atque uirtutis facta egregia
unum de te in presentiarum audio, unde corpore et
|
|