Contigerat faciente Deo, quod Martyris ossa
Clementis iactata Mari, non condita fossa,
Angelicis manibus facta de marmore cista
Romae lata forent, quodam famulante Sophista,
Nomine dictus erat Constantinus Sophus iste,
Vir bonus, et sanctus famulantque pie tibi
Christe.
Iste Sophus patriae coelestis tactus amore
Verborum Domini semen, quod habebat in ore,
Dum spargit gratias cunctis, et dividit aeque,
Aptus lucrandis animabus nocte dieque,
Indomitos lavit populos, et rore vetusto
Instituit, monuit, rexit moderamine iusto.
Inde ferens secum pretiosi membra Magistri
Clementis, Petrique simul, Paulique Ministri,
Summum Pontificem Romanae reddidit Urbi,
Laudibus immistis, resonantibus unidique turbis.
Rex Ludovicus, cui displicet omnis iniquus,
Iustitiae cultor, et verae pacis amicus,
Semper Piscariae Fratres in corde tenebat,
Idcirco quantum locus hic Pastore carebat,
Et quantum Sancti nullius corpus habebat;
Accedens igitur Summi Pastoris ad aedes
Intrat, eique datur confestim regia sedes.
Assurgit Papa Regi, totusque Senatus,
Quos residere iubens; est talia verba profatus.
Imperiale decus recto moderamine rerum
Ut crevit, crescat cursu labente dierum
Et licet omnia sint subiecta meae ditioni,
Est tantum in Coelis Rex Rege potentior omni,
Cui Rex terrenus nisi sponte velit famulari,
Perdit eos subita, quibus ipse putat dominari.
Rex autem summus coelestia sic moderatur,
Ejus ut a cura terrestre nihil minuantur.
Ipse valet firmas Regum confundere leges;
Ipse potest ipsos etjam subvertere Reges.
Quid Nabuchodonosor septenis fecerat annis
Novimus: in campis quasi bos mansit sine pannis.
Non est ex nobis, quod nostros pellimus hostes,
Quod duro firmos confregimus obice postes.
Quod victor redii, laus nulla mihi tribuatur;
Non mihi, sed Domino, per quem vici, referatur.
\*
Ille meos hostes sola formidine stravit;
Ille Tarentinos, Calabros, Siculosque fugavit.
Ergo meo Domino pateat devotio servi;
Subditus illi sum; nolintve velintve protervi,
Gratia sola fuit quod ei placuit ire probamur.
Addatur meritis, ab eo ne destituamur.
Quod meritum nostrum poterit conscendere
sedes
Ad superas, celsasque poli qui scandit ad aedes?
Profecto supplex inopum, viduaeque precatus,
Quos super intendens, fiet sine fine beatus.
Verus inops et pauper hic est, qui dives habendi
Cum sit, velle iacit totum, votumque tenendi
Linquit, et ad nutum ponit sua vota iubentis.
Hic poterit Praesul vultu sedare potentis,
Talibus institui propriis ex sumtibus aedes,
Atque meas inibi iussi componere sedes,
Ut quotiens illis venient incommoda, rite
Percipiant totiens a me solamina vitae.
Sed quantum vallatur aquis locus ille profundis,
Atque cadens in eis moritur persaepe sub undis:
Quaero Tutorem Patriae, vitaeque levamen,
Qui ferat Ecclesiae rebus, populisque juvamentum
Cuius membra Maris fuerint demersa profundo,
|
|