invenitur. legitur quoque in ystorijs Romanorum, et
Augustinus in libro De Civitate Dei idem tangit, quod
quodam tempore per duos annos magna pestilentia Rome fuit. tandem
in medio Urbis terra se apperuit, vorago magna facta
fuit, ita ut quodammodo infernalia loca paterent. cumque
omnes subversionem Urbis formidarent, ecce quedam vox de illa
voragine insonuit, dicens quod si Romani volebant ut Urbs sanaretur,
precipiebant dij ut aliquis nobilis Romanorum in illam
voraginem mitteretur ad eos. ordinatum est igitur in senatu
ut quicumque pro salute Urbis in illam foveam precipitem se
daret, statuam eneam in foro haberet. cum igitur nullus
inveniretur, ecce quidam miles nobilissimus, nomine Mercurius,
optimis armis munitus, equum ascendens in illam foveam precipitem
se dedit, statimque illa fovea clausa fuit et pestilentia
tota cessavit. ecce quia isti duo pro salute patrie morti
|
|