suosque heredes ad hec observanda obligando, hoc donationis  
instrumento, die presenti, causa mortis, donavit,  
dedit, tradidit et concessit tali et cetera, integre,  
videlicet: tale quid, terram, domum vel res mobiles vel  
inmobiles, et debet terminifinari, una cum omnibus  
super se et cetera, ut si de hac egritudine decesserit,  
et non convaluerit, et ipsum inde mori contingerit,  
liceat eidem predicta omnia et singula habere, tenere,  
possedere, et facere inde quicquid sibi placuerit, sine  
alicuius contradictione vel molestia; quam rem ab omni  
persona et loco defendere, pro se et heredibus, eidem et  
eius heredibus promisit, et se et suos heredes obligans,  
promisit ei non contra hec venire vel facere, [et si  
contra venire] presu[m]pxerit, et omnia et singula non  
observaverit et, ut dictum est, non defendet, promisit  
eidem dare, et voluit ac iussit heredibus suis ut dent  
et solvant et dare teneantur eidem, nomine pene et  
pro pena, libras tot, et dampna et expensas resarcire,  
et post hec omnia et singula firma perdurent, renumptians  
et cetera. Vel ita: talis donavit tali talem rem  
tali pacto et conditione appositis, quod si contingerit  
ipsum mori sine filio vel filiabus legittimis, habeat, teneat  
et possideat predictam rem et cetera, ut supra in  
proxima donatione. 
DE EODEM. 
Vel ita breviter: talis filius I. obtulit et dedit se et  
sua in tali ecclesia, in manus talis rectoris dicte ecclesie  
pro ipsa ecclesia, et successit, recepit et promisit et fecit  
ei obedientiam et reverentiam ut conversus, et ipse I.  
presbiter, recipiens ipsum in conversum, investivit eundem  
de spiritualibus et temporalibus bonis et rebus ecclesie  
memorate, vel obtulit se tantum et servitium  
suum, et non sua, et cetera, ut supra. 
DE EADEM RE DATA TITULO ET NOMINE DOTIS. 
Leo filius I., hoc dotali instrumento, in presentiarum,  
in dotem et titulo et nomine dotis pro B. filia, vel sorore,
  |  
  |