| rependebant ad invicem cedes, predas et incendia necnon et
 latrocinia. Factum est autem, ut Papienses, dum inferiores
 essent, conductis aliunde precio legionibus ad devastandos
 Mediolanensium fines accederent, Mediolanenses vero confederatis
 sibi Laudensibus in illos insurgerent, licet pars
 eorum non minima archiepiscopo duce aliis dimicaret in
 partibus. Conveniunt utreque in campis acies ordinatis agminibus
 vexilla in sublime ferentes. Fit vehemens partium in
 sese concursus, bachantur certando diutius, divertunt tandem
 Papienses a bello, adversariis insequentibus illos a tergo. Quibus
 mox viriliter succurrit conducta extraneorum legio,
 licet paulo post cesserit relicto Mediolanensibus campo. Fit
 strages inmensa nobilium equitum et duarum urbium
 lacrimabile detrimentum. Implevit denique dies illa veteris
 idioma vocabuli; dicebatur enim antiquitus campus, in quo
 conflixerant, Mortuus.
 7. Per idem tempus ad instar Papiensium Astenses quoque
 datum sibi reprobarunt episcopum, set prudentia comittisse
 | 
 |