Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 112


Quam michi plus aliis non debeo credere de me:
Scit bene vir sapiens quid sua bursa ferat.
Dotibus innumeris me dotat vestra loquela,
Quas non in nostris noscimus esse bonis:
Ergo patet quoniam michi das preconia vana!
Sed dare sunt soliti frivola verba senes.
Novit adulari seniorum lingua: pudore
Deposito satagit sedulo vana loqui,
Affluit in verbis de fontis more perennis,
Infinitivi sunt sua verba modi.
Est etas annosa loquax, nimis invida, plena
Murmure, letitie nescia, pigra satis.
Vita senum labor est, dolor, iracundia, livor,
Torpor, garrulitas, res ratione carens.
Preteritum sibi dulce, licet mansisset amarum,
Presens nulla seni causa placere potest.
Formosum deforme, bonum testatur iniquum,
In vitium vertit cuncta moderna senex.
Nulla fides ideo veteranis est adhibenda,
Verbosi quia sunt et ratione carent".
"Audivi, tamen auditis responsa parabo,

Torna all'inizio