QUAESTIO 1
Hic quaeruntur octo. 1. Utrum caritatis sit habere ordinem; 2. Utrum ille ordo sit
attendendus secundum affectum et effectum simul, vel secundum affectum tantum;
3. Utrum Deus super omnia diligendus sit; 4. Utrum eius dilectio admittat
intuitum alicuius mercedis; 5. Utrum proximos quantum nosipsos diligere debeamus;
6. Utrum inter proximos propinqui extraneis praeferendi sint; 7. De ordine
propinquorum ad invicem; 8. De perfectione caritatis, et gradibus enumeratis.
ARTICULUS 1
Utrum caritas habeat ordinem
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod caritas ordinem non habeat, Bernardus enim dicit,
quod amor gradum nescit, dignitatem non considerat. Sed omnis ordo
habet aliquem gradum. Ergo in caritate non est aliquis ordo.
2. Praeterea, Philosophus dicit, quod amicitia aequalitas quaedam
est. Sed aequalitas est uniformis diversitatem non patiens, sicut nec unitas divisionem.
Ergo caritas non habet ordinem.
3. Praeterea, ordinare rationis est, cuius est conferre. Sed caritas non est in ratione,
sed in voluntate, quae non est vis collativa. Ergo in caritate non est ordo.
4. Praeterea, ordo distinctionem requirit. Sed caritas est magis unitiva inter
alias virtutes. Cum ergo in aliis virtutibus non assignetur ordo, neque in caritate
assignari debet.
5. Praeterea, omne illud quod pertinet ad actum virtutis sicut circumstantia
quaedam necessaria, cadit sub praecepto. Sed ordo dilectionis non cadit sub
praecepto: quia ex quo impendo alicui quod debeo, lex non prohibet quin illi
cui non teneor plus impendam. Ergo ordo dilectionis non est circumstantia
debita in caritate.
SED CONTRA, sicut Dionysius dicit, malum hominis est contra
bonum rationis esse. Sed malum hominis est contra virtutem esse. Ergo in qualibet
virtute oportet bonum rationis esse. Sed bonum rationis est quod homo
faciat ordinate unumquodque quod facit. Cum ergo caritas sit virtus, oportet
quod ordinem habeat.
Praeterea, actus virtutum variatur secundum exigentiam obiectorum. Sed
obiectum caritatis, quod est bonum, ordinem habet, cum quoddam sit melius
altero. Ergo et caritas debet ordinem habere.
Praeterea, ubicumque unum est propter alterum, ibi est aliquis ordo. Sed caritas
diligit aliquid propter alterum, sicut omnia propter Deum. Ergo caritas
ordinem habet.
|
|