Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 46


tempora generali quadam praeceptione derivare, et ea
quae apud illos ajnwvmala verba sunt tamquam ungues calleant.
Sic enim facillime (quod in ea lingua utilissimum est)
nomen a verbo et verborum tempora etiam prima fronte discernent;
hoc autem et frequenti et diligenti praeceptoris interrogatione
consequentur. Paulatim deinde ad scriptores progredientur,
et ad eos primo qui in soluta oratione faciliores sunt ne,
dum sententiarum pondere laborare coguntur, id quod in principiis
maxime desideramus, regularum quas didicerunt confirmationem
omittant. Ut igitur libri duriores erunt, ita posteriores
eis tradantur. Ad poetarum postea principem Homerum
pervenient, qui sicut nostris omnibus fontem quendam praebuisse
videtur, ita ad discendum non difficilis est. Hinc erit illa
animi iucunditas ut Vergilii imitationem contemplari queant,
qui tamquam in speculo Aeneida ad illius opera conformavit
adeo ut ferme nihil in Vergilio comperiatur quod idem apud
Homerum non sit: nec res tantum, sed et versus plurimos verbum
ad verbum inde translatos considerabunt, sicut idem quoque
et de Theocriti Bucolicis et Hesiodi Georgicis ab eo factitatum
est. Reliquis deinde et heroicis et tragicis et comicis
insudabunt. Hoc in primis servent ut in ea lingua vocabulorum
varietatem et copiam, quibus ea maxime abundat, non tam
memoria quam et scriptis colligant, atque eo promptiora erunt
si in ordinem redacta fuerint; ex hac enim scribendi assiduitate
menti magis imprimuntur et accentus quorum sermo ille plenus
est peritius notantur; aut si forte, ut est memoria labilis,
effluxerint, habebunt semper quo tamquam in thesaurum se
recipiant. Quapropter id non mediocriter conducet, si exscribere
ab initio didicerint et in eo se vehementer exercuerint; quod
etiam ad legendi expeditionem non parum conferet. Ubi vero
aliquantum progressi fuerint, tunc vel ex graeco in latinum vel
ex latino in graecum vertere incipient; quo genere exercitationis
proprietatem splendoremque verborum et promptitudinem
linguae facillime comparabunt: multa enim quae legentem
forte fallerent, transferentem nullo modo fugere possunt.
Nolumus tamen dum eam linguam ediscunt nostram penitus
omittant, ne desuetudine aliqua illam obliviscantur et deinde

Torna all'inizio