In sotios, quorum rector, vocemque refundit: -
Non semel est ullum sevos confundere vultus,
Hostes atque suos, neque nocti ascribere turpe
Invasus nostros: vos tergo turpius illis
Invaxisse fuit. Vincendum est; cumque ministrant
Fata, viris quocumque modo superare licebit
Hostem: sed recoles inimico credere numquam.
Nocte dieque studet inimicus ledere. Numquid
Hectora sub reditu stravit sceleratus Achilles,
Incautum dedit et leto velamine pacis?
Motibus ergo suis cedant pia marte gerentes,
Nec pius esse velit qui bellis provocat hostem.
Nescit habere modum furor ipsius. Unde vagari
Tela queant, nullum certum: sunt cognita tamquam
Arte pluvie. Scio quod deposcitis ista
Ardenti voto, nec adhuc ea talia vestris
Suffitiunt armis, nisi sint graviora reperta:
Et nisi Theotonicis alys ragonibus astas
Convertatis eas, nostre quas undique dextre
Extent, fortesque agitant nunc inde lacerti.
Nox huc ergo pari motu tendamus in hostes.
Primus ibi noster vexilifer, armiger omnis
Singna secutus eat, et sub Griphonibus extet
Cautus, et unde locum ferendi exerceat ictus,
Cogitet he omnis. - Finemque imponit. Omnis
Expectant horam quam possint bella subire:
Et sic quisque suis totis involvitur armis
Ingestis, tacitusque venit cum postulat hora.
Incipit liber septimus.
Set qua sevus erat hostis, laxantur habene;
Sufflatus strepitus quam gravis sentitur equorum,
Clamor et hinc populi, clangor, vagusque tubarum
Murmur, et immensum tonitrum, non quale refundit
Hecter, et orribiles laxat mictitque tumultus
|
|