Paulus Camaldulensis: Introductiones de notitia versicandi

Pag 145


1. Vnde metra dactilica. Metra quaedam a pedibus sunt
uocata, ut dactilica, quoniam omnes pedes dactilicos habent,
ut est: O caro candida, post breue foetida, f aex es, umaris.
Sic et alia a suis pedibus.
2. De exametro. A numero pedum, ut exametrum pentametrum.
Exametrum namque dicimus a numero sex pedum:
constat enim praedictis tribus pedibus usque ad senarium
multiplicatis. Priscianus enim dicit quoniam legitima
libra constat duodecim unciis (uidelicet propter duodenarium
numerum apostolorum); unciae uero constant uiginti
quattuor scripulis (ob reuerentiam uiginti quattuor seniorum).
Sic utique perfectus uersus sex pedibus in scansione
distributis uiginti quattuor tempora debet habere, ut aequa
lance penset in priori parte per duodecim tempora et totidem
similiter in sequenti parte tempora retineat. Actores tamen
trochaeum in fine uersus ponunt et contra praedictam
rationem dicunt quoniam omnem ult < i > mam syllabam
breuem in tertio et in ultimo pede ad uotum poetae licet
producere.
3. De pentametro. Pentametrum appellamus a quinque
pedibus. Recipit enim in prima sui parte duos pedes indiscretos,
sic ut uterque possit esse dactilus uel uterque spondeus,
aut primus dactilus et secundus spondeus uel primus
spondeus et secundus dactilus. Quibus praepositis, sequitur
syllaba sola quae pentimemeris, hoc est membrum quinti pedis,
dicitur; sequentes uero duo semper debent esse dactili,
quibus subiungitur syllaba, quae iuncta cum praedicta facit
pedem aliquando spondeum, quandoque trochaeum.
4. Ab inventore. Ab inuentoribus, ut Saphica a Sapho
muliere eorum inuentrice.




630




635




640




645




650




655
Torna all'inizio