publice praedicant: dum mandata nostra,  
quibus ipsum ex patris debito saepe  
pascebamus obaudiens, [dum mores et  
actus nobiles, quos sapere, natura suffragante,  
debuerat, post tergum etiam sibi injuriosus rejiciens:]  
dum honoris et loci, quibus in  
nostra Curia fruebatur oblitus: dum nec diversorum  
more nobilium, quibus ex praetorii  
nostri culmine influitur nec familiaritatis  
solitae, quae ipsum nostri lateris saepe  
participem faciebat, dignitate contentus, ad  
rebelles nostros et hostes, quibus ut hostis  
potius obstare debuerat: quibus etiam ipsum,  
ut sicut debitum ab aetate receperat, sic si qua  
virtus in ipso dormiret, ex otio armorum exercitio  
suffragante resurgeret, opponere stimulum  
nostra deliberaverat Celsitudo: personae  
propriae fur factus et praedo aetate succumbente  
malitiae fugitivus aufugit. Et sic datus vulgo  
ludibrium, infectione suorum operum perversorum  
cicatrices Augusti sanguinis ac regalis  
inficit. Videat igitur excellentia vestra  
regia, si paternis meritis ista rependere  
filius, si avunculi beneficiis, imo patris  
illa nepos debuit compensare. Attendat  
regalis industria, qualis eventus, qualisque fidei  
iam rudis, tam enormis in juventute processus,  
monimenta promittat, in senio qualis et 
  |  
  |