Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

405


ecclesia leguntur, de quolibet Evangelio faciens tres sermones
ad honorem individue Trinitatis. istud opus post prologum
sic incipit: "Preparare in ocursum Dei tui, Israel". fecit
etiam Sermones de omnibus Evangelijs, que in
singulis feriis in Quadragesima leguntur, scilicet in quarta
feria Cinerum usque ad terciam feriam post Pasca, de quolibet
Evangelio faciens duos sermones. istud opus sic incipit:
"Filia populi mei, induere cilicio et cetera". fecit eciam librum,
qui dicitur Marialis, qui totus est de beata Maria compositus et
secundum ordinem litterarum alphabeti distinctus. iste liber
post prologum incipit: "Abstinencia multiplex". presentem
insuper Cronicam compilavit. hic secundo
anno sui pontificatus, scilicet anno Domini .Mo.CCLXXXXIII.,
in ecclesia Sancti Laurentij provinciale concilium celebravit, ubi
interfuerunt episcopus Albinganensis, episcopus Bruniacensis,
episcopus Naulensis, episcopus Maranensis, episcopus Nebiensis.
episcopus autem Bobiensis se excusavit infirmitate et senectute
gravatus; suum tamen procuratorem et sindicum destinavit. episcopatus
vero Aciensis tunc vacabat. interfuerunt etiam abbates

Torna all'inizio