propter mentem, dicit quod non est iustum divinitatem laudare ut
vitam, id est ut mentem. Sic enim ait: aut vitam.
Sane positis propriis alicuius rei et remotis ab aliquo, necesse est
et id cuius sunt propria, ipsa etiam removeri, et verbum et virtus et
animus et vita propria sunt spiritalis essentie, id est anime et angeli;
ergo his remotis, removet et spiritalem essentiam, id est animam et
angelum. Et est sensus: non est iustum laudare divinitatem, sicut laudamus
verbum vel virtutem vel animum aut vitam aut essentiam, quia
divinitas non est verbum vel prolatum vel inscriptum vel conceptum
in mente hominis; non est virtus que sit habitus bene constitute mentis,
vel que sit scientia que sit actus animi; non est animus alicuius animate
et rationabilis creature: animus enim, ut dicit Ambrosius Macrobius,
proprie mens est, quam diviniorem anima nemo dubitavit; non est
vita, id est anima qua vivit animal et qua moritur cum anima discedit
a corpore: anima enim ipsa non deficit, quippe que inmortalis et perpetua
est, sed impletis numeris dierum, corpus fatiscit, nec anima lassatur
animando, sed officium anime deserit corpus, cum iam non possit animari;
nec est essentia aliqua corporalis vel spiritalis. Ergo non est iustum
ut eam ita laudemus, sicut et ista laudamus. Istorum namque laudes,
quia finibilia sunt, nec sunt multe nec sunt nimis, id est infinibiles;
divinitatis vero et multe sunt super omnem modum et infinite, unde
David: «Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius
non est finis».
Si queratur quo ordine ista sint posita, ut primum dicat quod non
sit iustum laudare divinitatem “ut verbum” et post addidit “ ut virtutem ”
et inde “ ut animum ” et postremo “ ut vitam ” aut “ut essentiam”, vel, sicut
prius dictum est, quod verbum propter scientiam repertum et propter
virtutem est, virtus vero propter animum, animus autem propter vitam,
vita vero propter essentiam, ut fiat connexionis ordo ab antecedenti
sic: si est verbum, est propter virtutem; si est virtus, est propter animum,
ut ea meminerit; si est animus, est propter vitam, ut eam dirigat; si est
vita, est propter essentiam, ut illa vivat; vivit enim corpus, quod est essentia,
ex vita. Vel fiat ordo a consequenti destructo, ut quod in numerando
fuit ultimum, in executione inveniatur primum. Nam si non
est essentia, non est vita: si non est vita, non est animus; si non
|
|