Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 140


Anconam et cepit Gislerium reclusitque in Formicaria, cui
melius esset, si eum caperent subgrundaria.
cap. XIIII.
Quis enim, rogo, est tantę pericię, ut valeat bellicos sudores
domini mei imperatoris HEINRICI tercii describere? Excedunt
quippe numerum trophea suarum victoriarum, sicut, fratres
mei, cernimus inpresentiarum. Sed datum est ei munere
divino, ut, quod minus est de perfectione, per eum compleatur
omnino. Quia ipse deus vadit, sicut supra scriptum
est, ante HEINRICUM, christum suum, preparans ei
victorię cumulum. Nam omnis terra expectat eum quasi
redemptorem et cum palmis ramisque diversarum frondium
obviam veniens aperit portas urbium. Ponat igitur dominus
noster cesar ante oculos memorię antecessorum inceptionem
et accingat se ad cepti operis consumationem. Extirpet

1



5




10




15
Torna all'inizio