45. De trophaeo et triumpho, et quid distat inter trophaeum et
triumphum. Si hostem imperator fugaverit, habebit trophaeum;
si occiderit, habebit triumphum. Plenae enim victoriae debetur
triumphus; semiplenae trophaeum, quia nondum plenam victoriam
est consecutus. Non enim optinuit, sed fugavit exercitum.
De tranquillo triumpho imperatoris. Tranquillum autem triumphum
appellatur, quando imperator triumphans auream urbem ingreditur,
[tripertito] iuditio honoratur.
De triumphali processione imperatoris. Triumphans imperator,
coronatus lauro et amictus purpura, ante senatum populumque . . . .
ex eo quod soliti erant reges Troianorum, unde
Romani originem ducunt.
De aurea palma. Si autem imperator [in] conflictu vicerit, aurea
palma coronari debet, quia palma stimulos habet. Ideo enim
palmam portat in manibus ob insigne victoriae, et quia obpansis
est ramis in modum palmae hominis, procero et decoro virgulto,
diuturnisque vestita frondibus, et folia sua sine ulla successione
conservans.
De purpura et palma et toga et scipione et aquila imperatoris.
Si sine conflictu fugientem prostraverit, lauro coronatur, eo quod
arbor sine spinis est. Nam et purpuream et palmatam togam
triumphans Augustus utitur, ferens sceptrum in manu ad imitationem
victoriae Scipionis. Super scipionem aquilam auream
cum gemm[e]is oculis ferre debet ob inditium, quia sicut aquila
omnibus avibus [prae]volat, ita imperator per victoriam omnium
ore ad superna extollitur.
De diar[h]odino imperatoris et laberintho aureo facto in eo. Unde
diar[h]odino utitur ad imitandum divini ignis effigiem, qui semper
ad alta extollitur, et quia per sanguinem Romani subiugaverunt
orbem terrarum. Habeat et in diar[h]odino laberinthum fabrefactum
ex auro et margaritis, in quo sit Minotaurus digitum ad os tenens,
ex smaragdo factus, quia, sicut non valet quis laberinthum scrutare,
ita non debet consilium dominatoris propalare.
Habet autem imperator cum aquila et pallam auream in manibus
suis, sicut constituit Octavianus imperator, propter nationes
sibi in cuncto orbe subicetas, ut ma[ius] figuram orbis designet.
De bucinis et diversis generibus musicorum imperatorem comitantium.
Sint autem in expeditione eius bucinae, tubae, classica,
cornua, timpana et omnia genera musicorum et omnia genera
armorum.
|
|