Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 58


faciens spem, missit discipulis Spiritum sanctum, ut eos illustraret
igne celesti et accenderet lumine caritatis. In omni autem
tempore festivitatum istarum indifferenter canimus alleluia. Est enim
Spiritus Domini libertas, gaudium et bonitas Dei, et iccirco laboriosos
non diligit et timidos corde, sed fideles et sperantes, et de laboribus
ad requiem festinantes. Verumtamen hec omnia ad sabbatum
pertinent, illud utique sabbatum quod erit in tertio statu, ubi iam
non erit labor et gemitus, sed requies et otium «et habundantia pacis».
Ideoque labor eius in hoc secundo statu persolvendus est, in
hac sexta utique etate seculi, ut duo simul gomor colligantur hac
die, ut nulla sit de cetero operandi licentia. Licet ergo nox sit
adhuc, etsi vicina luci, oportet nos tamen persolvere tria cantica
cum alleluia, non quod iam tempus illud habeatur pre manibus, sed
quia vicinum est et in eo aliquid operari non licet. Nobis autem,
pro leticia illa, tempora laboriosa incumbunt, a quibus liberati cantabimus
tria cantica in nocturno, ut et ipsi cum labore percipiamus
in tenebris, quod sequentes nos sine labore possidebunt in die. Igitur
et cantica ista sequi oportet versiculum, predicatio videlicet Helie,
sive in persona sua, sive in spiritu nescio, Deus scit, quem huic
quoque nocturno tertio daturus est finem.
27. De termino quoque istorum temporum, certum quid exprimere
nequeo, quod tamen existimem non tacebo. Quare autem
tria cantica? Quia oportet impleri in corpore Christi, quod in capite
completum est: «sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus
noctibus; ita erit et filius hominis in corde terre». Quando erit
istud? In tempore regis undecimi, qui regnaturus est per «tempus,

Torna all'inizio