senioris Romę papam a sede audistis anathemizatos. Non est ergo reprehensibile regem
temptantem papam a sede sine iudicio pellere excommunicare, quod sanctorum patrum
regulis est roboratum. Inusitatum vero non est, quia multos legimus Romanos
pontifices pro minoribus causis non solum excommunicasse, sed etiam a regno deposuisse;
quod melius patebit exemplo.
Innocentius papa Archadium imperatorem, Theodosii Magni filium, pro eo quod
Iohannis Crisostomi depositioni interfuit, quam Theophilus Alexandrinus una cum
aliis orientalibus patriarchis cum consensu aliorum episcoporum, sine assensu tamen
Romani pontificis dictaverat, excommunicavit eorumque depositionem cassavit. Reverentissimus
vero imperator, mox ut factum cognovit, non rebellis extitit sed veniam
humiliter peciit et impetravit. Constantinus papa Iustinum imperatorem, Iustiniani
filium, propter non decentem legatorum suorum susceptionem excommunicavit. Qui
postea in Constantinopolitane urbis platea pedibus eius cum regno prostratus tamdiu
veniam peciit, donec impetravit. Sed Anastasius papa Athanasium imperatorem
excommunicavit; qui proterve loquens de papa in ipso palatio fulmine percussus
interiit. Tercius vero Gregorius papa non solum Leonem imperatorem excommunicavit,
sed etiam regno privavit. Stephanus vero papa Karolum Pippini regis fratrem
a regno deposuit et Pippinum in loco eius constituit. Sed et Gregorius doctor,
Romanus papa, omni dignitate privavit, quicunque privilegii sui paginam violaverit.
Sic enim in quodam suo privilegio subscripsisse invenitur: Gregorius Senatori presbytero
et abbati xenodochii Francorum ; inter cetera: Hęc igitur omnia, que huius
precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis, qui in eo quo es
ordine locoque successerint, vel eis, quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda
decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, iudicum atque secularium personarum
hanc constitutionis nostre paginam cognoscens contra eam venire temptaverit, potestatis
honorisque sui dignitate careat reumque [se] divino iudicio existere de perpetrata
iniquitate cognoscat . Et quid dicam de Nicolao, qui duos imperatores uno
|
1
5
10
15
20
25
|