vera ex vobis, ne vestram videam circa me friguisse
igneam caritatem. Et ecce in nostri memoriam de zucaro
violaceo plenam pixidem mitto vobis, ut aliquando me
non tradatis neglectui qui nollem a vobis aliquo intersticio telluris abjungi.
n. 52
[Magistro Theodoro Petrus de Vinea.] – Quod continuis
nos visitatis exeniis, amiciciorem vobis amicum ex
hac causa non facitis, cum adjectionem recipere nequeat
pleniludo. Illud tamen exeniorum vestrorum dulcis et
utilis continuatio vestra facit quod a nobis occupatio negotiorum
continua vestri memoriam non abducat…
n. 53
Si verum est quod praeterita sint notitia praesentium
et praesentia futurorum, non vereor ut quum dudum
apud vos noticiam familiaritatis et gratiae nactus sum, ex
gratia vestra aliquid mediatio temporis vel jactus absentiae
mihi interemerit. Cautionem quam etiam in me, si
recolitis, triplicis arrae stipulatione firmastis, dum in
forti stamine sensi robur, in violaceo colore fragrantiam,
in curro (?) pondus et in saphiro virtutem, devotionis,
fidei, amoris et constantiae me jugiter servare mandastis
ex dono. Servavi quidem et illibate servabo, et ecce
|
|