Guido Faba: Dictamina rhetorica

91


numquam revertar ad propria: tantus inest mihi rubor
infamie, quam contraxi.
XIII.
Item alia de sorore super alia materia.
Cum sapientia, divitiarum omnium quasi mater, sublimet
ignobiles, pauperes, et mendicos, ad ipsius habendam
notitiam studere debet quilibet diligenter, et facere suos filios
erudiri. Cuius rei causa discretionem vestram affectione rogito
quanta possum, quatenus amore meo velitis et intuitu pietatis
P. meum filium ad legendum Bononie cum vestris filiis
retinere, scientes quod vobis integraliter satisfaciam de
expensis.
XIV.
Responsiva ad eamdem.
Cum P. nepotem meum sicut filium diligam specialem,
cum mecum habere cupio et tenere. Quare bonitati vestre
respondendo, consulo, supplico, suadeo incessanter, ut ad me
dictum puerum, mora postposita, transmittatis; scientes quod
ipsum doceri faciam diligenter, et eidem sicut mee persone
libenter in necessariis providebo.
XV.
De sorore ad fratrem.
Fratri quam plurimum diligendo magistro B., M. eius
devotissima et unica soror salutem et dierum longitudinem
cum honore. Quamvis magna conturbemur tristitia, et damna
futura non modica sentiamus pro nostro patre, qui noviter,
sicut scitis, de hac vita migravit; necessario nobis expedit
consolari, quia pater celestis etiam mortem suo filio non

Torna all'inizio