Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 114


adoptionem haec facta sunt, quoniam cessante omne necessitate
adoptionis in dei filio per sacramentum incarnati mediatoris facta
sunt infirma nostra fortia, facta sunt terrena caelestia, carnalia
transierunt in spiritalia. Multa enim ab eo superius quodammodo
praemissa sunt, quibus subiecit: 'Haec autem facta sunt'. Disputans
denique qualiter ad se uerbum referebat quicquid corpus
proprium uerbi humanum in ueritate adsumptum patiebatur,
qualiter et inpassibilis pati et inmortalis mori et infatigabilis fatigari
et insepultus potuit in corpore suo sepeliri, et his similia. Et ideo
subinfert: 'Non per adoptionem haec facta sunt, absit', licet aliter
in nostris codicibus exarata ualeant contemplari. Idem ipse in
libello fidei suae, in quo alternatis uocibus quasi dialogicae contra
hereticos disputans inter cetera et post multa ita subinfert: 'Incarnatus
est', inquit 'unigenitus secreto illo misterio, quod ipse nouit.
Nostrum namque est credere, illius nosse. Ac sic ipse deus uerbum
totum suscipiens quod est hominis homo sit, et adsumptus homo
totum accipiendo quod dei est, aliud quam deus est esse non
potuit'. Si ergo deus uerbum totum suscipiendo quod hominis est
homo est, et adsumptus homo totum accipiendo quod dei est deus
est, ubi, quaeso te, in hoc sacramento nuncupatiui dei uel adoptatiui
filii uocabulum ius sui ualebit priuilegii uindicare?
III 25 (III 25) Cyrillus denique eiusdem sedis episcopus in
epistola ad Nestorium missa inter cetera sic ait: 'Neque enim',
ait, 'natus est homo communis de sancta uirgine et tunc demum
inhabitauit in eo uerbum, sed in ipsa uulua uteroque uirginali se
cum carne coniunxit et sustinuit generationem carnalem, carnis
suae natiuitatem suam faciens'. Et post pauca: 'Non quia in
corruptione ceciderat, quod absit, sed quia eius surrexit corpus, ita
Christum unum et dominum confitemur, non tamquam hominem
cum uerbo adorantes, ne diuisionis quaedam species inducatur sed

Torna all'inizio