Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1041


hoc verbum frequenter, quoscumque mittebat pronuntians. Sic
omnem fratrum sollicitudinem in Deum dirigere voluit, sic erroneam
illis et interminam cupiditatis viam praecludere procuravit, sic et in
zonis aes
pro crastino cor prorsus a curis extraneum non providit.
20 Igitur sex illorum binis in diversas regiones ad pacem cum
poenitentia nuntiandam divisis, ipse quoque in aliam mundi partem,
uno secum retento, secessit. Sed paternus affectus absentiam novae
prolis non sustinens prorogari, coepit ad videndum eos non multo
post affici desiderio vehementi. Quaesivit ergo, ad obtinendum
quod concupierat, orationis consuetae refugium; et sic a Domino meruit
exaudiri, ut in brevi omnes improvise et mirabiliter congregarentur
in unum
. Quibus taliter adunatis, non mirum si pius pater
iucundabatur in filiis. Congratulabantur quoque filii gaudio patris,
mirantesque pariter et laetantes glorificabant unanimiter magnificentiam
Salvatoris. Referebat ille quo ordine desiderium suum Dominus
adimpleverat; illi quoque beneficia sibi divinitus impensa
narrabant, et humiliter de omnibus semetipsos ingratitudinis arguebant.
Factum est autem post haec ut eidem pusillo gregi quatuor
alii viri idonei iungerentur, et sic duodenarius fratrum numerus
impleretur. Coepit itaque sancti viri suorumque iam latius fama diffundi;
sed et quo super peccatorum conversione sine personaram
acceptione
gaudebant, illorum in Domino quotidie gaudium augmentari.
/*

Torna all'inizio