Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 150


omnes gentes . Item in psalmo: Postula a me et dabo
tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terre
.
Item: Reminiscentur et conuertentur ad dominum uniuersi
fines terre
. Et alibi: Quos redemit de manu inimici, de regionibus
congregauit eos a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari
.
Item beatus Augustinus in prima expositionis psalmorum parte:
Ecclesia magna quid est fratres? Nunquid exigua pars orbis terrarum
ecclesia magna est? Aecclesia magna totus orbis est
.
Item in eadem: Annuntiaui iusticiam tuam in ecclesia magna.
Quam magna? In omnibus gentibus. Quare in omnibus gentibus?
Quia in omnem terram exiuit sonus eorum
. Item in tercia
eiusdem operis parte: Corpus Christi constat ex multis credentibus
in toto orbe terrarum
. Item in eadem: Tabernaculum domini
est ipsa sancta ecclesia, in toto orbe terrarum diffusa
. Et
alibi: Chorus Christi iam totus mundus est. Chorus Christi ab
oriente in occidentem consonat
. Item in libro de agone christiano:
Nec eos audiamus qui sanctam ecclesiam que una catholica
est negant per orbem esse diffusam
. Et quibusdam intermissis:
Populus autem ipsius inquit quando non audit prophetas et
euangelium in quibus apertissime scriptum est ecclesiam Christi
per omnes gentes esse diffusam, et audit scismaticos non dei gloriam
sed suam querentes, satis significat se seruum esse non liberum
.
Et dominus in euangelio: Ager est hic mundus . Et
paulo post: Simile est regnum celorum sagene misse in mare, et
ex omni genere piscium congreganti
. Et ad discipulos: Ite in
orbem terrarum, predicate euangelium omni creature
. Aduersus
tam clara ipsius domini et sancti spiritus eius de ecclesia et
de statu ecclesie testimonia obicis tu, et obiciunt qui a te decepti
alios decipere [442] moliuntur. Itaque dicitis: Predicatum est
euangelium in omnibus gentibus, credidit mundus, facta est ecclesia,
creuit, fructificauit, sed imperitia male intelligentium postea

Torna all'inizio