Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 190


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in conceptione Christi fuit duplex miraculum;
unum quod femina concepit Deum, aliud quod Virgo peperit Filium. Quantum
ergo ad primum beata Virgo se habebat ad conceptionem secundum potentiam
obedientiae tantum, et adhuc multo remotius quam costa viri, ut ex ea mulier
formaretur. In talibus autem simul dantur actus et potentia ad actum, secundum
quam dici posset quod hoc est possibile. Sed quantum ad secundum, habebat
Virgo potentiam passivam, naturalem tamen, quae per agens naturale in actum
reduci posset. Unde quantum ad primum dicit: «Potentiam acceptivam Verbi
Dei»; quantum vero ad secundum dicit: «Simul autem et generativam».
Utramque enim potentiam in actum reduxit Spiritus Sancti virtus.
Ad secundum dicendum, quod potentia passiva potest accipi dupliciter: vel
secundum substantiam potentiae; et sic potentia fuerat ante in beata Virgine:
vel secundum quod potentia passiva suae operationi coniungitur; et tale posse
non habet patiens nisi ab agente; sicut dicimus, quod visibile movendo visum,
dat sibi posse videre in actu; et per hunc modum potentiam generandi Spiritus
Sanctus Virgini dedit.
Ad tertium dicendum, quod Christus accepit humanam naturam a matre, non
tamen sicut a principio agente, sed sicut a materiam ministrante.
Ad quartum dicendum, quod praebere materiam simpliciter ad generationem
alicuius non facit matrem, sed praebere talem materiam sic praeparatam, est id
quod matrem facit. In ligno enim non est potentia naturalis ut ex eo fiat scamnum,
cum per agens naturale in actum non compleatur: similiter nec in limo
terrae ut ex ea fiat homo; unde quod inducitur, non est simile.
Ad quintum dicendum, quod potentia generativa activa est; sed haec potentia
est perfecte in viro (unde eius actio se extendit usque ad formationem generati);
in femina autem est imperfecta; unde non extendit se eius actio nisi ad praeparationem
materiae.
Ad sextum dicendum, quod cuiuslibet motus naturalis principium est in eo quod
movetur, non tamen eodem modo, ut in 2 Physic. dicit
Commentator. In quibusdam enim est principium activum, ut in motu gravium
et levium; in quibusdam vero principium passivum, ut in generatione simplicium
corporum. Unde et Philosophus naturam, quam principium motus in eo
quod movetur definit, statim subdividit in materiam et formam. Unde non oportet,
quamvis generatio perfecti animalis sit naturalis, quod in materia quam
femina ministrat, sit principium activum, sed passivum tantum.

Torna all'inizio