DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Dum illa, quae ad nostris stipendiis aguntur, nulla possunt oblivione deleri,
quanto magis illa, quae ad laudem redemptoris domini Dei nostri eiusque sacratissimae
ecclesiae et beati Petri apostolorum principis geruntur, nec temporum prolixitate nec
diversitate qualitatum oblivioni traduntur; sed semper ad gloriam supernae potentiae
et fidelium eius pio exemplo permanent declarata, sicut, excellentissimae fili et spiritalis
compater, bonae, orthodoxae rex, praecelsa vestra et pia operatio et in celo
coram angelis Dei illustrata fulget et in universo orbe terrarum laudabiliter in cunctis
gentibus permanet divulgata, quoniam vestro post Deum auxilio et optimo certaminae
sancta spiritalis mater vestra Dei ecclesia constat ab inimicorum insidiis erepta
et orthodoxa christianorum fides ab inpugnatoribus defensa. Pro quo exulta in Domino
et laetare, benignissime rex; quia nomen excellentiae tuae in libro vitae exaratum
rutilat in conspectu Dei.
Interea, dum tanta nostro cordi desiderii capacitas inminet, de vestra prosperitate
laetos certosque effici, aptum prospeximus, missis sanctae Dei ecclesiae nostris
relationibus excellentiae vestrae persolvere, dum nihil nobis dulcius nihilque suavius
in hac vita existit, quam de vestra prosperitate in Domino iocundari; in eo quod
vestra salus sanctae Dei ecclesiae et fidei exaltatio et vera defensio, ut sepe scripsimus,
existit. Unde et a te, quia corporali visione procul ab invicem consistimus, per
nostras tamen relationes amore mutuo spiritaliter adnecti desideramus.
Itaque nimis deprecamur excellentiam vestram, sicut per anteriores nostras
litteras postulandum direximus, ut iubeatis vestrum fidelissimum missum hic ad nos
Romam dirigere, qui nobiscum pro insidiis inimicorum demorari debeat, per quem et
meritum rei, ut causae eventus exigerit, excellentiae vestrae debeamus significare.
Unde opere direximus ad vestram a Deo servatam excellentiam praesentem
Petrum, primum defensorem sanctae nostrae ecclesiae, fidelissimum missum, cui de
omnibus apostolicis causis iniunximus benignitati vestrae enarrandum. Quaem petimus
|
|