5. Praeterea, a loquente recipitur aliquid in audiente. Sed superiores ab inferioribus
nihil recipiunt. Ergo videtur quod ad minus inferiores superioribus
loqui non possint.
SED CONTRA est quod dicitur 1 Corinth. 13, 1: «Si linguis hominum loquar et
Angelorum». Sed locutio est actus linguae. Ergo Angeli loquuntur.
Praeterea, Angelus est maioris virtutis naturaliter quam homo. Sed homo potest
alteri loquendo suam cogitationem exprimere. Ergo multo fortius Angelus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in Angelis est quaedam locutio, quae tamen ab illuminatione
differt in duobus. Primo quantum ad ea de quibus sunt: quia illuminatio
proprie est de his quae superior Angelus in lumine divinae essentiae
apprehendit, quae inferior ibi non videt; unde indiget ut in lumine superioris
Angeli magis determinato et contracto quam sit lumen divinum, illa cognoscat.
Sed locutio est de motibus liberi arbitrii, quos in uno alius non videt. His enim
duobus modis aliquid potest esse notum uni Angelo et ignotum alteri. Secundo
quantum ad modum quo utrumque perficitur, differentem secundum duo quae
ad visionem intellectualem requiruntur, ad similitudinem visionis corporalis,
scilicet ipsa res quae intellectui proponitur, et lumen sub quo videtur.
Illuminatio ergo fit per hoc quod lumen intellectus unius Angeli per perfectius
lumen superioris confortatur ad aliquorum cognitionem; sed locutio per hoc
quod aliqua prius occulta proponuntur ut cognoscenda sine hoc quod virtus
cognoscentis fortificetur; ut patet in recitationibus historiarum, in quibus aliquis
cognoscit quod prius nesciebat, sine hoc quod suus intellectus clarificetur.
Qualiter autem aliquid possit proponi Angelo ut cognoscendum ab ipso, patet
ex simili nostrae locutionis. Est enim aliquid in homine quod alius homo de
ipso naturaliter percipere potest, ut ea quae exterioribus sensibus subiacent;
aliquid vero quod videri non potest, sicut interiores conceptus mentis. Species
ergo conceptae interius, secundum quod manent in simplici conceptione intellectus,
habent rationem intelligibilis tantum: secundum autem quod ordinantur
ab intelligente ut manifestandae alteri, habent rationem verbi, quod dicitur verbum
cordis; secundum autem quod aptantur et quodammodo ordinantur signis
exterius apparentibus, si quidem sunt signa ad visum, dicuntur nutus; si vero ad
auditum, dicitur proprie locutio vocalis: hi enim duo sensus disciplinabiles sunt.
|
|