Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 402


Solutio
Respondeo dicendum, quod unio animae ad carnem constituit rationem hominis,
et omnium partium eius; unde remota anima, non dicitur homo nec oculus
nec caro nisi aequivoce, sicut homo pictus; et ideo si tollatur unio animae
Christi ad carnem eius, sequitur quod non sit homo verus, nec caro eius vera;
quod est contra articulum fidei; et ideo haec opinio tertia non solum est falsa,
sed haeretica, et in Concilio Ephesino sub Caelestino I Papa condemnata.
Tamen ista opinio videtur ex eodem fonte processisse cum prima, scilicet ex hoc
quod credebant omne compositum ex anima et corpore habere rationem hominis;
et ideo, quia prima opinio posuit animam et corpus unita ad invicem, esse
assumpta, coacta fuit ponere hominem esse assumptum, et Christum esse duo.
Haec autem opinio, ut hoc negaret, posuit animam et corpus esse assumpta non
unita. Secunda vero utrumque evitat, ut dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non fuit intentio Magistri dicere, quod per
humanam naturam in Christo significentur corpus et anima non unita; non
enim quantum ad hoc assignat differentiam, sed quantum ad hoc quod humana
natura in aliis consurgit ex omnibus quae substantialiter in ipsis sunt: in
Christo autem non, sed solum ex corpore et anima.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus loquitur quantum ad unionem
Divinitatis ad humanam naturam, ex qua non consurgit tertia natura speciei
quantum ad unionem animae ad corpus.
Ad tertium dicendum, quod compositio animae rationalis ad carnem est ultima
in operibus naturae; sed compositio humanitatis ad personam Verbi non fit
operatione naturae, sed virtute divina.
Ad quartum dicendum, quod Verbum vivificat carnem Christi active, et non formaliter:
et ideo requiritur anima, quae formaliter vivificet.
ARTICULUS 2
Utrum humana natura Verbo accidentaliter uniatur
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod humana natura accidentaliter Verbo uniatur. Ad Philip. 2, 7:
«Habitu inventus ut homo». Ergo cum habitus sit genus accidentis, videtur
quod Deus fuerit homo accidentaliter.
2. Praeterea, omne quod advenit post esse completum, est accidens. Sed humana
natura advenit Filio Dei post esse completum ipsius. Ergo advenit ei
accidentaliter.

Torna all'inizio