: Graphia aureae urbis

Paragrafo 51


51. Qualiter iudex constituendus sit. Quando iudex constitui
debet, veniat autem ad imperatorem, et ducat eum primicherius.
Tunc dicat imperator: « Primicheri, vide, ut non sit servus alicuius
neque ita pauper, ut meam perdat animam in acquirendam sibi
pecuniam » . Tunc dicat imperator iudici: « Cave, ne aliqua
occasione Iustiniani, sanctissimi antecessoris nostri, legem subvertas ».
Et ille e contra: « Perpetuis maledictionibus percuciar,
si hoc faciam ». Tunc imperator faciat eum iurare, quod nulla
occasione subvertat legem. Tunc induat eum imperator mantum
et convertat fibulam ad dexteram partem et clausuram manti ad
sinistram, significans quod lex ei debeat esse aperta et falsum testimonium
clausum. Et det ei in manum librum codicum, et dicat:
« Secundum hunc librum iudica Romam et Leonianam orbemque
universum » , et det ei osculum et dimittat eum.

Torna all'inizio