misterio fidei auditurus ac responsurus que ad rem debeant
pertinere, mallem audire ac respondere sacras auctoritates,
quam dialecticas rationes. Verum contra hec [417] quoque nostri
erit studii respondere, ne ipsius artis inopia me putes in hac
tibi parte deesse. Fortasse iactantia quibusdam uidebitur, et
ostentationi magis quam necessitati deputabitur. Sed testis
mihi deus est et conscientia mea, quia in tractatu diuinarum litterarum
nec proponere nec ad propositas respondere cuperem
dialecticas questiones uel earum solutiones. Etsi quando materia
disputandi talis est, ut huius artis regulis ualeat enucleatius
explicari, in quantum possum per equipollentias propositionum
tego artem ne uidear magis arte quam ueritate sanctorumque
patrum auctoritate confidere. Quamuis beatus Augustinus in
quibusdam suis scriptis et maxime in libro de doctrina christiana
hanc disciplinam amplissime laudet, et ad omnia que in sacris
litteris uestigantur plurimum ualere confirmet. Denique
contra Felicianum hereticum arrianum contendens, ita hac arte
eum conclusit, ut ipse hereticus non ualens ferre locorum ac sillogismorum
implicitas atque implicantes connexiones, publica
uoce exclamaret dicens: Aristotelica mecum subtilitate contendis,
et omnia que a me dicuntur torrentis more precipitas . Igitur
superius uolens astruere panem uinumque altaris inter sacrandum
essentialiter non mutari, duo quedam pro argumentorum
locis assumpsisti quorum unum tantummodo esse tuum,
alterum nullius hominum manifestis rationibus approbaui. In
qua re magno uitio rem preditam effecisti. Nam quod tuum
erat, questio erat. Ex eo quippe querimus id opprimere atque
euertere omni argumentorum mole atque impulsu satagimus.
Porro nulla questio locus esse poterit argumenti. Argumenti
|
|