Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 222


IX 21

Archiepiscopo.
Habet hoc casus V. presbyteri, latoris presentium, quod ei de genitalibus alterum sus inimica precidit
et reliquum manus medici non dimisit, et sic in illo iniuriam et in isto curam deplorans petit sibi
super sui executione officii apostolice sedis providentia subveniri. Quia vero in talibus impetus aliene
malitie vel casus ingruentia repentini aut necessarie curationis utilitas quoad susceptum officium
afferre non consuevit obstaculum, paternitati vestre etc., quatenus, si prefati sacerdotis assertio suffragio
veritatis innititur et aliud canonicum non obsistat, ipsius desiderium ad exauditionis gratiam
admittatis.

IX 22

Legato.
Desiderium pauperum dirigentium ad scientiam vota sua, quod est nobis valde gratissimum, clementer
tibi committimus adiuvandum, ut ex hoc Deo et hominibus affectu placeas cum effectu.
Hinc est, quod pro .. paupere clerico, latore presentium, qui amore scientie litteralis illectus Parisius
se transtulit ad studendum, multis tamen paupertatis incommodis conculcatus, fraternitatem tuam
rogamus, monemus et hortamur attente, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus eundem
divine pietatis intuitu habeas commendatum, ac nostri consideratione subsidii disciplinis scolasticis
insudanti saltem in decem libris provideri facias annuatim, ita quod misertus pauperis Domino
laudabiliter fenereris et nos pro eo tibi referamus gratiarum debitas actiones.

IX 23

Bonorum presagium futurorum, quod de laudabilibus etatis tue auspiciis iam transacte collegimus,
nos invitat, ut tibi, qui in gratiam nostre familiaritatis assumptus per honeste conversationis obsequium
acceptum te plurimum reddidisti, debeamus apostolice munificentie dexteram aperire, ut
avidius studeas merita cumulare virtutum pregustata dulcedine premiorum.

IX 24

Etsi sedes apostolica veluti pia mater nonnunquam extraneis et ignotis se liberalem consueverit exhibere,
devotis tamen et cognitis non debet eius provisionis munificentia non adesse, sed tanto ipsis
in retributionem assurgere meritorum, quanto se reddunt nobis per grata devotionis obsequia gratiores.

Torna all'inizio