Salimbene de Adam: Cronica

Pag 96


Ianuensis, et valde turpe et crudele erat suum dominium
ac pariter inhonestum, et violenter dominium tenere volebat,
ut semper existeret abbatissa. Quod ut melius tenere posset,
munuscula et exenia largiebatur iuvenibus et viris et secularibus
dominabus, maxime autem eis qui de parentela sua in monasterio
suo aliquas propinquas habebant. Quibus etiam ipsa dicebat:
«Ideo fratres Minores me absolvere volunt, quia non permitto
eos fornicari cum filiabus et sororibus vestris», et sic, ut dictum
est, ponebat maculam in electis. Mentiebatur enim ore aperto.
Et nichilominus fuit absoluta, et fratres recuperaverunt honorem
et famam suam, et civitas a perturbatione quievit.
Satis igitur ostensum est quam turpe sit dominium feminarum;
quod etiam in hominibus non laudatur. Non enim dixit Deus primis
parentibus quod dominarentur hominibus, sed dominamini,
ait, piscibus maris et volatilibus celi et bestiis universe terre. Hinc
beatus Bernardus dicit: «Quotiens hominibus preesse desidero,
totiens Deum meum preire contendo». De ipso namque scriptum
est quod venit Nazareth et erat subditus illis, nulli dubium quin
Ioseph et Marie, qui parentes dicebantur ipsius, Luc. II.
De translatione beati Francisci, et de miraculis ibi factis.
Anno Dominice incarnationis MCCXXX generale capitulum
fratrum Minorum Assisii est celebratum. In quo corporis beati
Francisci, VIII Kal. Iunii, translatio facta fuit; et frater Iacobus
de Yseo, qui in locis inguinaribus et membris genitalibus totaliter
erat confractus, integraliter fuit redditus sanitati. Multa
etiam alia miracula fecit eadem die Deus per servum et amicum
suum Franciscum digna relatu, pro quibus ad legendam suam
poteris habere recursum.

Torna all'inizio