Presentacio nunciorum Darii
69. Interea reuertentes nuncii Darii ab Alexandro narrauerunt,
que dixerat Alexander de eo. Eaque audiens cepit flere et
e preparare, ut iterum cum Alexandro pugnaret. Scripsit eciam
epistulam ad Porum, regem Indorum, ita continentem etc.
Littera Darii missa Poro, regi Indorum
Darius, rex Persarum, Poro, regi Indorum, gaudium. Nuper
uobis supplicauimus et iterum supplicamus, ut in nostrum adiutorium
contra illos, qui conati sunt dissipare nostrum palacium,
ueniatis, pro certo scientes, quod simile uobis ueniet detrimentum,
si principatum nostrum dimiseritis. Nam et ipse Alexander,
qui sic pugnat nobiscum, indomitum habet animum et ferocem,
sicut leo furit et tamquam mare uentis ualidissimis commouetur.
Ceterum licet inuictus tamen gentes congregabimus infinitas et
cum eo usque ad mortem proposuimus preliari. Melius enim nobis
est deficere, quam uidentes desolacionem nostre gentis longis
temporibus uiuere cum dolore. Quapropter uos humiliter deprecamur,
quatenus preces nostras inter archana uiscerum uestrorum
admittentes nobis in angustia penitus succurratis. Spondemus
enim uobis, quod unicuique militi uestrum in nostrum subsidium
uenienti aureos solidos decem, pediti uero quinque sine
interposicione aliqua impendemus et ubicumque uester exercitus
erit castrametatus, erogabimus ei centum octoginta iuuenculas
ornamentis uariis ornatas, equum Butifalem et totum apparamentum
Alexandri et spolia omnem, qui capti fuerint, uobis et
uestro exercitu tribuemus etc.
Qualiter annunciatum fuit Alexandro de preparatu Darii etc.
70. Inter hec fugientes quidam ex militibus Darii ad Alexandrum
narrauerunt ei, quemadmodum preparabat se Darius ad
pugnam, ut iterum cum eo pugnaret, et quomodo direxerat ad
Porum, regem Indorum, ut in suum adiutorium adueniret etc.
De morte Darii etc.
Cum audisset hoc Alexander, statim amoto exercitu proposuit
proficisci contra Darium statuens in corde suo, quod nullomodo
nomen imperatoris sibi assumeret, nisi prius regnum Darii
obtineret. Darius autem et Persi audientes aduuentum Alexandri,
perterriti sunt ualde. 71. Quidam uero ex principibus Darii, unus
nomine, Dyson et alius Oriaberfames, mox ut audierunt aduentum
Alexandri, fecerunt inter se iuramentum, ut Darium interficerent,
ut acceptabilem remuneracionem ab Alexandro reciperent
cogitantes, et hoc inter se firmantes pariter et iurantes
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|