Albericus Casinensis: Visio Alberici

202


nomina indicavit. Multa etiam oratoria sanctorum et venerabilia loca per easdem
terras michi demonstravit. De quibus unum refero.
XLIII.
In una ergo provinciarum ostendit michi apostolus civitatem desertam, cuius muri
ad mensuram palmi super terram apparebant. In medio autem civitatis ecclesia
destructa erat, altare tantum ibi permanente. Ante eandem vero ecclesiam
multitudinem parvulorum et puellarum transeuntes celeriter vidi atque homines, qui
predictos pueros ante se ducebant et verberibus illos ac tormentis cruciabant; erant
tetri atque nigerrimi. Cumque ante ecclesiam venissent, cupiebant ibidem ingredi et
signum sibi sancte crucis imprimi, in quo a demonibus tuerentur, set minime
poterant, nam more tempestatis et turbinis illos ante se ducebant. Hi autem dum
pertransissent, audivi in civitate vocem magnam in modum ululantis et lugentis,
personam autem non vidi. Et ecce aspiciens vidi feminam nudam ante ecclesiam
transeuntem, capillos usque ad pedes habentem, caligas vero usque ad genua
portabat, cereosque duos in manibus tenebat accensos et volebat ecclesiam ingredi,
set non poterat. Alius autem ante tortores fugiens ante altarium venit. Quo dum
venisset, ceperunt eum demones gravissime flagellare. Eiulatus vero eius et luctus
ut ululatus lupi audiebatur. Cumque ego timens et pavens astarem, beatus Petrus
dixit michi: "Istos, quos in similitudine puerorum et puellarum vidisti, homines
civitatis istius fuerunt, qui nil aliud nisi furta, periuria, adulteria atque latrocinia per
totum vite sue tempus exercuerunt. Ad ecclesiam vero non ad orandum aut ad
verbum Dei audiendum, set ad lites et contentiones conveniebant. Quodsi aliquis
eorum ecclesiam intrabat, crucis sibi tantum signaculum imprimens, confestim
foras egrediebatur; et nunc ecclesiam ingredi et ibi confugium facere cupiunt, set
non possunt. Homines vero tetri atque nigerrimi, qui eos persequuntur et suppliciis
illos atque cruciatibus afficiunt, demones sunt. Vocem vero luctuosam, quam
audisti, dominus terre istius fuit, qui per totam vitam suam lucra sectatus est mundi.
Periuria vero, homicidia, adulteria, falsa testimonia, susurrationes, detractiones,
proditiones et reliqua crimina illi pro lucro maximo erant. Ad ecclesiam vero
quotienscumque veniebat, sicut verba vite audierat, ita cum militibus suis, qualiter
pauperes opprimeret, adulteria committeret, periuria faceret, aliena tolleret et diversas
iniquitates exerceret, tractabat. Nunc vero ecclesiam ingredi et ibi confugium facere
cupit, set nulla ratione hoc agere potest. Femina vero, quam vidisti, domina terre
istius fuit, que per totum vite sue tempus de servitio Dei non pertractabat; cogitatio
vero eius nulla alia erat, nisi corpus suum ornare, qualiter lederet homines eam
intuentes. Capilli vero eius usque ad pedes descendentes, ignis est, qui eam consumit.
Caligas autem, quas habet, cuidam pauperi dedit; quas Deus ei ob parum refrigerii
preparavit. Cereos vero accensos, quos in manibus tenet, similitudo est non rei
veritas. Nam dum in seculo erat et cereis, oleo atque lampadibus habundaret,
numquam ecclesie luminaria dedit; quin etiam, que ibi offerebantur, tollebat. Et
nunc, quando facultas illi dandi non est, luminaria ecclesie dare desiderat. Hominem

Torna all'inizio