[3.] Eo videlicet tempore Deusdedus Torcellensis episcopus a duobus suis servitoribus apud Altinum interfectus, diem finivit ultimum. Quod audiente dux unum ex illis iusta flumen, quod Silis vocatur, alterum vero in Torcellensi lacuna suspendere permisit. Prefuit autem Altinati ecclesiae antedictus episcopus annis […].
Ecclesia namque sancte Dei genetricis et virginis Mariae, quae vetustate pene consumpta manebat, a Marini Patricii filiis consolidata est.
[4.] Hac denique tempestate Michael imperator interfectus est. Basilius vero cum suo filio Constantino imperatores effecti sunt.
[5.] Is diebus Ursoni Veneticorum duci nunciatum est quod exercitus Sarracenorum iusta Tarantum maneret. Tunc navibus bellicosis eosdem dimicaturos adivit cumque diu inter sese decertantes Sarraceni superati cecidissent, Venetici victores reversi sunt.
[6.] Interea Baris civitas domni Lodovici regis Francorum et Longobardorum ab exercitu capta est. Quam videlicet civitatem, Bandone eiusdem civitatis gastaldio agente, Sarracenorum gens per annos circiter triginta tenuerunt. Trigesimo primo anno, divina favente gratia, reddita est illis impietas quam christianis civibus olim intulerat. Capta est autem quarto nonas februarias, qua die sancte Dei genitricis et virginis Mariae purificatio celebratur.
[7.] Sequenti vero anno mense madii item Sarraceni a Creta insula egredientes, quasdam Dalmaciarum urbes depopulati sunt pariterque etiam Braciensem eiusdem provincie urbem invaserunt. Quod cum domno Urso duci denunciatum foret, parvam naviculam cum quattuordecim hominibus ad Istriam usque destinare sub festinacione studuit, quatenus Sarraceni ne forte Veneciam petere vellent, vel qualis eorum fortitudo subsisteret explorare deberent. Qui cum
|
|