Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

217


conversa, ut supra dictum est, circa annos Domini .XXXV. post
Christi passionem. et illo tempore principes Apostolorum,
scilicet Petrus et Paulus, Rome adhuc in carne vivebant. et
ideo satis credendum est quod beatus Petrus, qui erat papa quando
audivit civitatem Ianue ad fidem Christi esse conversam, ad
ipsam civitatem aliquem episcopum destinavit. si enim Apostoli
ad civitates conversas et remotas episcopos mittebant, verisimile
et probabile est quod ipsi principes Apostolorum, qui erant
Rome, ad civitatem Ianue ad fidem conversam et satis vicinam
episcopum transmiserunt. ista autem ratio fulcitur et roboratur
per aliam rationem. constat enim quod omnes ystoriographi
antiqui, qui ante Christi adventum scripserunt, quando
volunt de Ianua facere mentionem, non appellant ipsam civitatem,
sed vocant ipsam oppidum sicut Titus Livius.
postquam autem fuit conversa, civitas est appellata sicut patet in
legenda sancti Naçarii, in qua urbs sive civitas nuncupatur.
Naçarius vero anno .XXXV. vel circa post Christi passionem
in Ianua predicavit et ipsam civitatem aut tunc ad fidem Christi
convertit aut iam conversam in fide confirmavit, sicut superius
est ostensum. ex tunc autem civitas est vocata, et ideo videtur
quod ex tunc fuit episcopali honore insignita. nam loquendo

Torna all'inizio