filii, populus Verulanus, se ipsos cum omni reverentia et honore et devota
pedum oscula beatorum.
Nuper nobiles et discretos viros … et … concives nostros et nuntios speciales
ad sanctitatis vestre presentiam destinasse recolimus et beatitudini
vestre humiliter supplicasse per eos, ut venerabilem virum magistrum
Lotherium, scriptorem vestrum, quem, suis exigentibus meritis, canonici
ecclesie Verulane in ipsius Ecclesie episcopum et pastorem concorditer
postularunt, nobis in spiritualem patrem et animarum nostrarum episcopum
sanctitatis vestre providentia concedere dignaretur. At quia, sanctissime
pater et domine, desideria nostra super hoc anxia posita conspicimus in
suspenso, ad provisionis vestre gratiam iterata intercessionis instantia duximus
recurrendum, benignitati vestre totis precordiorum affectibus humiliter
supplicantes, quatenus eundem postulatum virum, utique in spiritualibus
et temporalibus circumspectum, gratum Domino et hominibus, exigentia
suorum meritorum acceptum, eum pontificalis dignitas insignibus
dignanter et misericorditer votis nostris auctoritatis vestre plenitudo concedat.
Firmiter enim speramus et credimus, pater sancte, quod per postulati
eiusdem providum regimen et discretum, tam in spiritualibus quam in temporalibus,
regetur salubriter Verulana ecclesia, mater nostra; reformabitur
cleri status et reformatus, Domino auspice, continua suscipiet incrementa
virtutum. Nos autem, populus eius et oves pascue eius, id nobis vestra gratia
indulgente, ab intestini belli, quibus quasi cotidie agitamur hominis inimici
nequitia faciente, dissidiis per eum eripi, tamquam per pacis angelum,
et communem preconium et singulorum nostrum indubie prestolamur
et pacis quam querimus inventione gaudere ac invente perfrui feliciter ubertate.
Huius siquidem tanti emolumenti boni per ullum alium nobis posset
futurum Verulane sedis antistitem provenire, moveat igitur, quesumus,
benignissime pater et domine, moveat pietas mentem vestram et, per gratiose
quam petimus exauditionis eventum, nobis, in tot periculis constitutis,
quorum sedatio ab expeditione celeri memorati postulati dependet,
paterne si placet in hac parte provisionis remedio subvenite.
|
|