inditio, ridens, cum oculos circumtulisset, Laurentius: «Hic  
hospes noster» inquit «cum legerit fuisse moris antiqui apud priscos  
illos excellentis viros, ut domos, villas, hortos, porticus,  
gymnasia variis signis tabulisque maiorum quoque statuis exornarent  
ad gloriam et nobilitandum genus, voluit, cum progenitorum  
imagines deessent, hunc locum et se insuper his pusillis et confractis 
marmorum reliquiis nobilem reddere, ut rei novitate aliqua  
eius ad posteros istis rebus gloria emanaret». 
6    «Si hoc appetit» Nicolaus inquit «aliunde eruenda est materia  
nobilitatis, non ex signis et marmorum fragmentis, mutis et viro  
sapienti non admodum appetendis. Ex animo, hoc est ex sapientia  
et virtute, excutienda nobis est que sola erigit homines ad laudem  
nobilitas». 
7    «Licet» Laurentius inquit «ea plurimum ad largiendam nobilitatem  
putem conferre - divina enim quedam res virtus habetur et  
omnibus appetenda -, tamen tabulis, signorum varietate atque elegantia,  
opibus, rerum copia, magistratibus insuper atque imperiis  
parari nobilitatem videmus etiam in eis qui non alio clarent ornamento  
virtutum eaque ab egregiis ingeniis et appetita et culta legimus.  
Nam constat etiam priscos doctissimos viros in signis et tabulis  
comparandis plurimum operis studiique posuisse. Cicero ipse,  
Varro, Aristoteles ceterique cum Greci tum Latini insignes omni  
doctrinarum genere viri, qui virtutum specie se ad studia contulerunt, 
eiusmodi rebus suas quoque bibliothecas et hortos excolebant  
ad loca ipsa in quibus constituta erant nobilitanda idque laudis et  
industrie esse volebant. Multum enim ad imitandum excitandumque  
animum conferre extimaverunt imagines eorum qui glorie et  
sapientie studiis floruissent ante oculos positas». 
8    «Atqui» Nicolaus inquit «si, qui signa et tabulas domi habent,  
nobilitatem ex eo consecuntur, multo magis sculptores pictoresque
  |  
  |