Ad secundum dicendum, quod hoc non conceditur ab omnibus, quod aliqui in
fine mundi inveniantur qui non moriantur; immo Augustinus et Ambrosius contrarium
dicunt, et dictum Hieronymi Magister exponit in 43 dist. 4 libri hoc
modo, quod dicantur illi qui invenientur vivi, non mori, ex eo quod statim
resurgent, et mors eorum brevissimo tempore erit. Si tamen detur quod non
morientur, non sequitur quod sine culpa originali nascantur. Hoc enim ex speciali
dispensatione Dei agetur ut hanc poenam remittat ex sua liberalitate; quia
voluntas et potestas eius non est subdita ordini culpae ad poenam, sicut nec
ordini naturalis causae ad effectum: potest enim facere, et facit quandoque
Deus ut ignis non comburat, ut in tribus pueris patet, Daniel. 3; unde non est
inconveniens, si faciat ut nati in originali non moriantur: et praecipue cum
mori in actu non sit directe poena originali respondens, sed necessitas moriendi.
Illi autem homines necessitatem moriendi in natura sua habebunt; sed hac
positione facta, ab hac necessitate naturae per specialem gratiam liberabuntur,
sicut necesse est secundum causas inferiores ignem comburere, a qua tamen
necessitate pueri in camino per gratiam liberati sunt.
Ad tertium dicendum, quod si aliquis divina virtute ex digito formaretur, originale
non haberet; haberet nihilominus omnes defectus quos habent qui in originali
nascuntur, tamen sine ratione culpae: quod sic patet. Poterat Deus a principio
quando hominem condidit, etiam alium hominem ex limo terrae formare,
quem in conditione naturae suae relinqueret, ut scilicet mortalis et passibilis
esset, et pugnam concupiscentiae ad rationem sentiens; in quo nihil humanae
naturae derogaretur, quia hoc ex principiis naturae consequitur. Non tamen iste
defectus in eo rationem culpae et poenae habuisset; quia non per voluntatem
iste defectus causatus esset. Similiter dico, quod in isto qui ex digito generatur,
tales defectus essent, si principiis suae naturae relinqueretur, nisi Dominus gratis
hoc sibi vellet conferre quod primo homini contulit, nec isti defectus ex
voluntate primi hominis procederent quia defectus non causantur ex voluntate
primi parentis nisi in eis qui ab eo naturam accipiunt. Non autem aliquis accipit
naturam a materia, sed ab agente; unde cum iste sit ab Adam solum materialiter,
non autem sicut a principio activo ab eo descendat, constat quod naturam
humanam ab eo non accipit, nec culpam originalem per eum incurrit, nec
praedictos defectus: et ideo rationem culpae vel poenae non habebunt, cum non
comparentur ad voluntatem sicut ad causam.
Ad quartum dicendum, quod si mulier peccasset, viro non peccante, forte illa in
peccato suo mortua fuisset, et Deus viro aliam uxorem providisset. Si tamen ex
ea filios genuisset, dicitur, quod illi filii passibilitatem et defectus corporales
contraxissent; non autem originalem culpam, et defectus qui sunt ex parte animae.
Cuius ratio in evidenti est; quia secundum Philosophum in 4 De animal.,
cap. 2, corpus non est nisi ex femina; anima autem est ex mari, non ita quod
anima rationalis traducatur, sed quia in semine est virtus formativa, per quam
|
|