| ARTICULUS 3
 Utrum dona maneant in patria
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod dona non remaneant in patria. Donum enim fortitudinis videtur
 esse contra difficultates ordinatum. Sed in patria non erit aliqua difficultas.
 Ergo ibi non erit fortitudinis donum.
 2. Praeterea, pietas est ad compatiendum proximo. Sed in patria non erit compassio.
 Ergo nec pietas donum.
 3. Praeterea, timor est ad retrahendum a malo, et ex fide consequitur. Sed in
 patria evacuabitur fides, et omne malum cessabit. Ergo non erit ibi timor.
 4. Praeterea, secundum Damascenum, consilium est de
 dubiis. Sed in patria non erit dubitatio. Ergo nec consilium.
 5. Praeterea, 1 Corinth. 13, 8: «Scientia destruetur»; ipsa enim docet conversari
 in medio pravae et perversae nationis; quod in patria penitus non erit.
 Ergo neque donum scientiae erit in patria.
 6. Praeterea, dona omnia, ut dictum est, tollunt imperfectionem quae est in virtutibus
 quantum ad modum operandi. Sed in patria non erit imperfectio. Ergo
 donis non indigebimus; sed ipsae virtutes perfectae sufficient.
 SED CONTRA, Christus fuit simul verus viator et comprehensor. Sed in Christo
 fuerunt dona excellentissima, ut patet per id quod dicitur Isai. 2. Ergo per comprehensionem
 gloriae non excluduntur, et ita remanebunt in patria.
 Praeterea, dona sunt perfectiora virtutibus cardinalibus. Sed illae manent in
 patria. Ergo multo fortius dona.
 Praeterea, per donum elevatur homo supra humanum modum, sicut patet ex
 dictis. Sed hoc praecipue erit in patria, quando erimus aequales Angelis Dei, ut
 dicitur Matth. 22. Ergo dona permanebunt in patria.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod modus unicuique rei ex propria mensura praefigitur;
 unde modus actionis sumitur ex eo quod est mensura et regula actionis; et
 ideo cum dona sint ad operandum supra humanum modum, oportet quod donorum
 operationes mensurentur ex altera regula quam sit regula humanae virtutis,
 quae est ipsa Divinitas ab homine participata suo modo, ut iam non humanitus,
 sed quasi Deus factus participatione, operetur, ut ex praedictis patet;
 | 
 |