sicut recedens a via. In actu vero tantum aliquis avertitur, quando aliquis actum
aliquem facit quo in Deum non tendit, ex eo quod inordinate ei quod est ad
finem inhaeret, non tamen ita ut illud quod est ad finem quasi finem constituat;
et hoc est in peccato veniali; unde peccans venialiter similatur ei qui nimis
moratur in via, et hoc non est averti nisi secundum quid: sicut etiam quod
retardat motum corporis gravis, non aufert gravitatem suam et inclinationem in
finem; auferret autem si contrarium sibi motum daret, ut quando ex gravi leve
generatur.
ARTICULUS 4
Utrum peccatum veniale distinguatur a mortali
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod veniale peccatum a mortali non distinguatur. Quidquid enim
tollit virtutem est mortale peccatum. Sed omne peccatum tollit virtutem: quia
omne peccatum recessus ab aequalitate est; virtus autem aequalitas quaedam
est. Ergo peccatum veniale a mortali non distinguitur.
2. Praeterea, ea quae per se distinguuntur non transmutantur invicem. Sed
veniale et mortale invicem transmutantur: quia nihil adeo est veniale quod non
fiat mortale dum placet; similiter omnis culpa mortalis per confessionem fit
venialis, ut Ambrosius dicit. Ergo veniale et mortale
non distinguuntur nisi per accidens.
3. Si dicatur, quod peccatum mortale distinguitur a veniali, quia mortale est
contra praeceptum, veniale praeter praeceptum; contra. In hoc differunt praecepta
legis disciplinae a praeceptis legis naturalis, quod praecepta legis disciplinae
prohibent ea quae non sunt mala nisi quia prohibita; praecepta vero
legis naturalis prohibent ea quae sunt prohibita quia mala. Ergo in his quae
lege naturali prohibentur, distinctio mali non sumitur ex prohibitione legis, sed
potius ex ipsa natura actus.
4. Praeterea, praeter affirmationem nihil est nisi negatio, et praeter negationem
nihil est nisi affirmatio, cum inter affirmationem et negationem nihil sit
medium. Sed qui non facit quod praecepto affirmativo praecipitur, contra praeceptum
committit: similiter qui facit quod praecepto negativo prohibetur, contra
praeceptum facit. Ergo quicumque peccat praeter praeceptum, peccat contra
praeceptum; et ita distinctio nulla est.
5. Si dicatur, quod differunt mortale et veniale ex hoc quod veniale est exitus a
medio virtutis, tamen prope medium, mortale autem exitus longinquus a medio,
sicut dicit Philosophus in 2 Ethic., quod qui parum secedit a
medio, non vituperatur, contra. Quia, sicut ibidem dicitur, non est determinatum
|
|