Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 536


EXPOSITIO TEXTUS
«Ad quod dici potest, quod multiplex defectus carnis, et praecipue pollutio
quaedam quam ex fervore coitus parentum et concupiscentia libidinosa contrahit
caro dum concipitur, causa est originalis peccati». Sciendum, quod
Magister hoc solvit negando utramque partem, scilicet quod illa infectio non
est culpa nec poena, sed defectus quidam: et dicitur de fervore coitus parentum
causari, non sicut ex per se causa, sed sicut ex signo causae.
«Quae foeditas maior esse videtur in carne concupiscentialiter traducta, quam
in ea unde traducitur». Videtur hoc esse falsum: quia sic originale magis abundaret
in filio quam in patre. - Sed dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad
istum actum tantum, qui quidem propter concupiscentiam in generante non est
nisi infectio poenalis, sed in genito est infectio culpae: non autem maior quam
fuerit in patre, secundum quod ex alio genitus fuit.
«In iniquitatibus conceptus sum». Hoc non referendum est ad iniquitatem concipientis
(qui sine omni peccato actuali concipere potest), sed ad iniquitatem
originalem concepti: quae utrum sit una vel plures, et quare pluraliter dicatur,
infra dicetur, 33 distinct.

Torna all'inizio