subiectum, non est conditio particularis distincta contra alias
sed est conditio generalis sub qua omnes alie continentur, inadvertenter
admodum dictum est, quia tunc nichil aliud erit dicere
Deus in quantum glorificator quam Deus in quantum Deus,
ut cum ‘ego vidi quendam hominem qui vocabatur substantia’.
Et tunc contradicunt sibi ipsis. Non enim potest simul esse
conditio generalis et specialis. Quod si dicatur quod immo potest
diversis respectibus, unde est specialis respectu Dei in quantum
Deus sed est generalis respectu aliarum conditionum, hoc nichil
est; quia ista generalitas aut intelligitur per modum cuiusdam
principalitatis, et tunc ideo valet ad propositum quia substantia
est illud de quo principaliter determinat methaphisica et tamen
propter hoc non est subiectum in ea sed ens; aut intelligitur
per modum predicationis, sed hoc esse non potest quia
una specialis ratio contrahens absolutam non potest predicari
de alia cum quodammodo per oppositum dividantur; aut intelligitur
per modum attributionis, sed hoc esse non potest, cum
illud solum sit generale quod est obiectum eius quod generaliter
omnibus articulis fidei convenit. Hoc autem est Deus cui credimus
in quantum Deus est, idest in quantum est veritas prima
que nec fallere nec falli potest, non in quantum glorificator.
Et quod inducitur Hebr. 11[, 6] « Accedentem ad Deum oportet
credere quia est et quod inquirentibus se remunerator sit » ,
que videntur due conditiones precognoscende de subiecto, non
est ad propositum; quia Apostolus non loquitur ibi de accedente
ad Deum per scripturam, de qua ibi nullam mentionem facit,
sed loquitur de accedente ad Deum per complacentiam. Unde
premittit immediate « sine fide enim impossibile est placere
Deo » , et postea subdit verba premissa. Et preterea ibi tangit duos
articulos fidei, secundum Glosam ; unde dicit: quia est, scilicet
unus Deus, ita etiam oportet credere alios articulos. Sed sicut
fides ita et hec scripture que innititur fidei formaliter tendit
in Deum et in alia secundum ordinem ad Deum. Unde Io. 20
|
|