Et sic vox literata articulata, debito modo pronunciata, dicitur
esse subiectum gramatice. Unde et Philosophus in IV Methaphisice
dicit quod sicut gramatica est de omni voce, ita methaphisica
est de omni ente. Et ens rationis dicitur esse subiectum
logice. Et per istum modum ens divinum est subiectum in
theologia.
Secundo modo resolubiliter, scilicet secundum quod omnia
illius scientie resolvuntur in ipsum tamquam in minimum. Et
sic exemplificando in I Posteriorum dicit Aristotiles quod unitas
est subiectum de qua oportet precognoscere quia est et quid est
quod dicitur. Et sic in gramatica assignatur subiectum litera, et
in logica terminus. Et sic etiam in theologia posset dici subiectum
Deus quia istud est minimum simpliciter, licet sit maximum
virtute.
Tertio modo materialiter. Et sic in gramatica potest dici
subiectum et nomen et pronomen et alia de quibus determinatur in
gramatica ex intentione. Si enim aliqua adducantur in aliqua
scientia preter intentionem, puta ad declarationem, huiusmodi
possunt dici subiectum accidentaliter, quod nec subiectum meretur
dici; sicut Philosophus adducit multa mathematica in logicalibus,
in naturalibus et in moralibus. Et similiter in theologia
per istum modum dixit Magister in I Sententiarum quod
|
|