Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 101


frequenter personaliter visitare procurans, Dominicum studio litterarum
Neapoli insistere statuas, cui volo de redditibus meis aversanda necessaria
in studio, sicut congruet ministrari. Cupio enim ut, per longa tempora,
sicut ei Dominus gratiam indulgebit, in canonico iure proficiat, ita quod
rationem anime augeat in eo iuris suffragium acquisiti.


Eisdem idem.
Retulit mihi I. fore vos sospites, et te M., Domini miseratione, pregnantem.
Dum igitur, quoniam sterilem Dominus te respexit et Marie
filius filiorum sorte forte te statuit non carere, letatus, quantum humanarum
rerum felicitas exigit, et sobrius, in utroque peto et volo de tua plenitudine
per aliquem huc quam citius profecturum verbo vel litteris reddi
certius. Valete in Domino.


… cognato et … uxori eius Nicolaus de Rocca.
Gaudeo vos sospites vivere, et in mea letari vos cupio sospitate. Ecce igitur

Torna all'inizio