ne forte eius voluntate conversus sit vel ipsa se mutare promiserit, et 
si hoc reppererit, et illum in monasterio permanere provideat et hanc, 
sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil [horum] est nec quoddam 
fornicationis crimen, propter quod licet uxorem dimittere, predictam 
mulierem commisisse cognovisses, ne illius conversio uxori relicte in 
seculo fieri possit perditionis occasio, volumus, ut maritum suum illi, 
etiam si iam tonsoratus est, reddere debeas omni excusatione cessante, 
quia etsi mundana lex precipit conversionis gratia utro libet invito 
solvi posse coniugium, divina tamen lex fieri non permittit. Nam excepta 
fornicationis causa virum uxorem dimittere nulla ratione conceditur, 
quia postquam copulatione coniugii viri atque mulieris unum corpus 
efficitur, non potest ex parte converti et ex parte in seculo remanere. 
16 
C. genitori, si dici fas est, dulcissimo et G. genitrici, 
quondam melliflue, nunc autem, ut re ipsa patet, noverce 
amarissime, quicquid iure valet [et] debet. 
Superstitibus an rebus humanis exemptis loquar ambiguus, 
scribo mestissimus; duobus namque lustris exactis postquam 
patria exul doctrine studio peregre profectus sum, nullam 
post hanc consolationem paternam vel maternam suscepi, 
nullam legationem, ut debui, accepi. Cur hoc accidit ignoro. 
Si meis culpis exigentibus, si facinoribus prepedientibus
  |  
  |