«Post primi hominis transgressionem humani generis  
inimicus totis viribus elaborat, ut fidelium animas ad tartareos  
ignes deducat ubi cruciatibus senpiternis cruciantur et  
vermibus mordacissimis comedantur. Suggestione cuius  
presentum lator inductus cum quodam suo convicinio ad  
verba devenit, et ipsum cum cultello in pectore percussit de  
quo vulnere expiravit.» 
27 Sic potest dicere amicus amasie sue: 
«Audivi de quo facta est tristis anima mea, dolor geminatur,  
lacrime manant, habundant gemitus, suspiria spissantur  
quoniam veridica relatione accepi quod adversus me  
inculpabilem indignationis animum conceperatis, quod  
fortius iaculis acutis, meam pertransivit animam. Nam cum  
in vobis tantummodo mea spes pendeat et salus, et per vos  
sperem in hoc seculo vivere, et mori quia sine vobis in hac  
vita semivivus inter homines videor permanere, cesset  
igitur indignatio vestra, tenuentur mine, irascibilis animus  
evanescat et me occulo amicabili dignemini intueri, tristitiam  
meam vestris verbis suavissimis consolando, ut  
spiritum profugum in meum corpus remittatis, qui propter  
indignationem versus me conceptam per auras vagatur,  
quod si non feceritis sciatis me de hoc seculo ad aliud in  
proximo transiturum.» 
«Egritudinis mee cumulum ulterius deferre non valens  
cogor vestre pulcritudini enarrare que adhuc alicui non  
pandi nec libens vellem propalare, set quia medicinam  
convenibilem egritudini mee non valeo invenire, auxilium  
vestrum me oportet implorare quoniam vos sitis meus  
medicus, vita, salus, et fortitudo que me tantummodo de  
vulnere sanare potestis. Quedam enim sagitta tenuissima  
per occulorum aciem intrans nec pupillam offendens ad  
mea interiora transivit que valde serpens calida mea vitalia  
girat, et me centies in die cogit spiritum elaxare et hoc non
  |  
  |