Guido Faba: Ars dictaminis

316


beari». Et eumdem modum servabimus in salutando
alias sublimes personas, ut in precedentibus continetur.
XLI.
De imperatore ad imperatorem, et alios.
«A Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus
magno viro imperatori constantinopolitano et semper augusto salutem
et pacem et amorem». Regibus autem dicit «salutem et
omne bonum», et idem dicit amicis quibus vult. Imperatrici
sic scribitur: «F. Dei gratia Romanorum imperator semper
augustus peramabili uxori sue C. imperatrici et semper
auguste salutem et amoris plenitudinem». Aliis sic scribitur:
«F. Dei gratia et cet. magno viro P. marchioni de Monte
ferrato fideli suo,» vel «viris nobilibus et dilectis V. potestati,
consilio et populo Imolensi, salutem et suam gratiam et bonam
voluntatem».
XLII.
Quomodo scribit dominus papa.
Dominus papa cardinales et omnes archiepiscopos, patriarchas,
primates, episcopos appellat fratres hoc modo: «Gregorius
episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri patriarche
Antiocheno» vel «primati Gradensi» vel «archiepiscopo
Ravennati» vel «episcopo Bononiensi, salutem et apostolicam
benedictionem». Et nota quod non ponit in litteris suis proprium
nomen prelati, sed duo puncta fiunt, inter que remanet
modicum spatium carte quod representat proprium nomen;
et significat quod non scribitur persone, sed tantummodo dignitati;
quod patet ex eo, quod dignitas sequitur illud spatium
cum dicit «episcopo Bononiensi» vel «Imolensi». Abbates

Torna all'inizio