Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 304


CAPITULUM DECIMUM TERTIUM.


DE LEONE ET VULPE.


Et est de amore regum qui restituitur post inimicicias.
Ait rex Disles Sendebar philosopho: Audiui tuam parabolam
super hoc. Sed da mihi nunc parabolam de eo quod
accidit inter reges et eorum comitiuas et consules, quando
rex indignatur super aliquem quem habet culpabilem, et
postmodum reconciliatur et manifestatur eius innocentia,
postquam illum multis comprobauerit afflictionibus et flagellis
examinauerit. Inquit philosophus: Sciendum quod si
non placauerit rex virum contra quem dedignatus fuit nec
ei misertus est, nec eius delictum deleuerit, erit illud in malum
regi in suis processibus; debet tamen rex prospicere in
huiusmodi et consideret illum contra quem dedignatus fuit,
virum eius seruitium fuit cum legalitate et vt nitebatur
iuuare et diligere regem toto animo, et an confidebat rex in
suo consilio. Tenetur rex nunc placare ipsum et sibi non
reputare peccatum et ipsum non exterminare. Rex enim non
nisi consiliariis et domesticis fidelibus prosperatur. Domini
vero et consiliarii non iuuant nisi cum fidelitate et dilectione,
nec iuua[n]t fidelitas et dilectio nisi cum rectitudine consilii
et intellectus. Negocia vero (et) dominorum sunt plura et
ardua; rectum vero consilium [et] iusticie rare sunt; persistit

Torna all'inizio