Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 23


Widoni Falcimario, creditori meo, pro me dedit peccuniam; nec tamen indulsi ei, quam in
me fecit, offensam, sed equo animo sustinui illam. Quia tum enses et lancee acuebantur,
ut, adveniente Grosulano, ipse ab archiepiscopali sede ejceretur, nimirum si me humilem
acolitum neglexit, et presbiterum Ariprandum Paliarium, virum sibi convenientem et in bello
potentem, assumpsit. Et prout quibusdam placet, non debet esse absurdum, quod Gulielmus,
venerabilis abbas, hoc in tempore, subridens et condolens de hiis casibus clericorum
pontificum militum et civium, deseruit sancti Ambrosii monasterium, et rexit et regit abbatiam
monasterii sancti Solutoris, constructam in episcopatu Taurinensium. Quod si et ego non
concupivi per illius Yordani manus ad subdiaconatus gradum promoveri, convicini mei cur
per ejus auctoritatem presumpserunt me exturbare ab ecclesia Sancti Pauli, que est titulus
ordinationis mee? Et Andreas Sugaliola, qui, si presbiter est, plebeianus est, quo jure potest
ipsam meam ecclesiam possidere? Insuper manus ejus cur ossa parentum meorum de proprio
nostro, non suo, sepulchro projecit et suum mortuum in ipsum posuit? Preterea Sugaliola
ille Andreas domos, campos, prata, vineas, silvas et allia multa, que mei proprii iuris sunt
quare usurpat, vendit et alienat? Hoc quidem si ille ejusque manus ejusque auctores religiose
et rationabiliter fecissent, defensoresque meos si juste cecassent et decidissent, meos
quidem oculos eruerem et sepulturam intrarem. Sed ne moriar, sicut illi mei adversarii
moriuntur et mortui sunt, valde multum descideravi et descidero, ut hii qui adhuc vivere
videntur, a solle justitie illuminarentur; ut depulsa scismaticorum et superstitiosorum superbia,
spernant suorum auctorum mendatia, atque diligant et teneant quam optimi regis eiusque
pontificis patrocinia.
38. In augusto, qui fuit octavus mensis ab illo, in quo presbiter Liprandus obit, in
isto enim mense et Grosulanus a Yerosolimis rediit, et prius post legem factam de eo
ignitam intravit Mediolanum. Ibique tunc ad locum, ubi sanctus Victor carceratus fuit,
suos labores suosque thesauros sacerdotibus et viris, quos sibi putabant fideles explicavit;
et explicando induxit benignitatem, qua pavit et induit Yordanum, quem fecerat subdiaconum.
Videbatur etiam instare adversus Yordanum eo quod dicebat, eum sibi jurasse et
dejerasse. Quod fortis et valida turba Yordani non sustinuit; sed assumptis armis, maximum
insultum in Grosulanum fecit. Ipsius autem Grosulani caterva undique concurrens, ferendo
et inferendo vulnerationes, orbitationes et occisiones multas in equis et in hominibus,
fortiter et prudenter ipsum Grosulanum per quindecim dies in turribus de porta Romana
servavit. Interea Anselmus de Pusterla ad ecclesiam sancti Johannis, que dicitur ad Concham,
audita strage, venit; et in contione, que ibi tenebatur ex parte Grosulani, loquutus,
plura consuluit, ut pernitiosa illa pestis cessaret, et certum locum certumque tempus statuerent,
et per legiptimam et generalem sinodum conoscerent, cujus causa justa foret. Hoc
autem conscilium quia Yordano ejusque fautoribus displicuit, peccunia utriusque pontificis ad
milites et pedites bellatores, ad clericos quoque et mulieres bella instigantes, pervenit. Et
Yordanus aperto ore coram sua gente de Grosulano ceu de Simone Mago cantavit; et Grosulanus
apud suam plebem ydolo et vitulo conflatili atque homini perfido et periuro Yordanum

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio